monumenta.ch > Ambrosius > 26
Ambrosius, De Nabuthae, § 25 <<<     >>> § 27

§ 26

1 delectantur et conpedibus mulieres, dummodo auro ligentur.
2 non putant onera esse, si pretiosa sint, non existimant uincula esse, si in bis thensaurus coruscet.
3 delectant et uulnera, ut aurum auribus inseratur et margaritae pendeant.
4 habent et gemmae pondera sua, habent et uestes sua frigora.
5 sudatur in gemmis, algetur in sericis: tamen pretia iuuant et quae natura auersatur commendat auaritia.
6 zmaragdos et hyacinthos beryllum achaten topazion amethystum iaspin sardium summo quaerunt furore.
7 uel si dimidium patrimonii petatur, non parcunt dispendio, dum indulgent cupiditati.
8 non abnuo gratum quendam lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum.
9 et ipsi admonent contra natu ram expoliti, ut saxorum deponerent asperitatem, rigorem 15 magis mentis esse expoliendum.